[13] EPISTOLA XIII.
Reverendo Religiosoque Patri
F. GHERARDO,
Priori Carthusiae Coloniensis, suo velut patri in CHRISTO carissimo.
Reverende pater plurimum salve. Hac ipsa pene hora, cum jam accinctus ad iter nuncius hic ad te flagitaret literas, commodius supervenit, qui istinc tuas attulit, una cum exemplari nostrae responsionis adversus Angli blasphemias, quod mox exscribendum dedi, ut quamprimum rediret ad vos.
Periarchon, quod cum hoc cupis mitti; perscriptum non est, nec absolutum integre, crescit enim opus sub manibus, tametsi in illo noctes diesque pene absque intermissione, etiam cum amanuensis adjutorio, desudem: sed mox a Paschate absolutum, perscriptumque fore non dubito. Quod si Melchior velit imprimere, mihi placet. Vellem tamen elegantioribus, nec tam presse imprimi, quam Hiërarchia nostra impressa est. Quod si vellet, ad justi pene voluminis magnitudinem cresceret. De quo, oro te, ut voluntatem ejus scisciteris. Nam si consentit, exemplum, correcte, eleganter, diligenterque scriptum, mox aderit a festis Paschalibus, absque ullo dubio, & forte ego una. Quod ille queritur, adhuc sibi a me deberi quippiam, haud intelligo quale sit. Ego ad praescriptum vestri quondam vicarii illi persolvi; in quo si quid peccatum sit aut factum minus, illius culpa est, qui ad me scripsit, ut certam summam mitterem, addidit, cum disjunctionis clausula, vel tantum, quae erat summa paulo minor, & si recordor, in uno aureo coronato. Ego vero, ut nunc male nummatus ob persequutiones & damna gravissima, quae passus sum, dum Ecclesiae prodesse studeo, acceptavi summam minorem, quam ipse ita scribendo innuebat sufficere. Amadeum , quem saepe ad te mitti postulasti, misissem jamdudum, nisi certa mihi persuaderet ratio, tutum non esse, ut communicetur quibuslibet. Tamen, si tanto ejus teneris desiderio, vel ipse illum afferam mecum, vel ad te mittam cum Periarchon excudendum misero. Interim Vale DEO commendatus, cui & me, quaeso, tuis tuorumque orationibus diligenter commenda. Raptim Trajecti ad Rhenum. Die III. Marty. MDXL.
Tuus uti filius,
ALBERTUS PIGHIUS.